- NILOA
- NILOAGraece Νειλῶα, fetum Aegyptiorum, sub ortum inundationis Nili, in huius honorem, celebrari folitum, unde et nomen. Heliodor. Aethiopicor. l. 9. Καὶ γάρ πως συνέπεσε Νειλῶα τότε τὴν μεγίςην ταῤ Αἰγυπτίων ἑορτὴν ενεςηκέναι, κατὰ τροπὰς μὲν τὰς θερινὰς μάλιςα, καὶ ὅτι ἀρχὴν τῆς αὐζήσεως ὁ ποταμὸς ἐπιλαμβάνει τελουμένην, ὑπὲρ πᾶσας δὲ τὰς ἄλλας πρὸς Αἰγυπτίων σπουδαζομένην. Etenim accidit, ut Niloa tunc, maximum apud Aegyptios festum immineret, circa Solstitium quidem maxime aestivum, et cum inundatio stuvii initium sumit, celebrari solitum, cuius supra reliqua omnia Aegyptiis cura est. Ab ea gente enim Nilus Horomasdes (si Laertio fides habenda, qui tamen fallitur, cum hoc nomen Persicum sit, quo Kalendae designantur) h. e. Iuppiter vocatus est, divinique ei honores habiti sunt, uti diximus in voce Nilus. Hinc idolum eius super aggere recubantis, in nummis visitur. Idem vero fluvius Triten dictus est aliquando. Lycophron Cassandra, de Proteo,—— ὁ Θρήκης ἔκ ποτ᾿ ἐπακτίανΤρίτωνος ἐκβολαῖσιν ἠλοκισμένηνΧέρσον περάσας ———— qui olim littoralem ex ThraciaFecundi opimatam Melonis fluctibusHumum penetrans ——Item Aetos, Aegyptius et Oceanus; donec Nili acceptnomen. Inundationis causas habes, apud Solinum inprimis c. 35. ad quem omnino vide Salmas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.